- TRITONES
- TRITONESex pelamydum genere, pisces memorantur Plinio, l. 32. c. 11. Certe Tritones human1a form1a reperiri sub aquis, et inde in terras descendere, mulieribus insidiantes, multis constat experimentis atque testimoniis. Vide inprimis Lucianum, Trit. tom. 3. Unde Plin. l. 9. c. 5. Tiberio, inquit, Principi nuntiavit Olysipponensium legatio, ob id missa, visum, auditumque in quodam specu conchâ canentem Tritonem, quâ noscitur, formâ. Et mox, Auctores habeo in Equestri orine splendente, visum ab his in Gaditano mari marinum hominem, totô corpore absolutâ similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus, statimque degravari, quas insederit, partes: et si diutius permaneat, etiam mergi. Alexander item ab Alexandro, Genial. dier. l. 3. c. 8. Tritonem et Nereidas, ait, hominesque mari genitos, quos marinos appellant, nostrâ quoque tempestate conspicuos fuisse, multa documentô sunt. In memoria mihi est, cum adolescentulus ego in porticu nostra Portanovensi Neapolt quandoque, diverterem, Draconettum Bonifacium Patriciae gentis et inclitae samiliae virum, inconventu maximo, referre solitum esse, se, dum in Hispania militaret, marinum hominem vultu et corpore prorsus humanô pubetenus: postremis vero in piscem desinentibus vidisse in melle, ex ultima Mauritania et Oceani finibus ad Regulos, sub quibus stipendia faciebat, pro monstro allatum. Fuisse autem facie hominis vetusti, capillo et barbâ hispidâ, colore caeruleô, staturâ procerâ, et maiiore humana: alis quoque tenui cartilagine, quibus marinos fluctus secabat, et membranâ passim interlucente munitum. Et paulo post narrationem de duplici Nereide: Se super omnia nostrô aevô haud absimile factum accepimus in Epiro. Ad fontem iugis aquae, ad quem mulieres ex oppidulo aquatum ventitabant, Tritonem seu hominem marinum e spelunca, quam forte ibi nactus erat, observare solitum, si quando solam ad aquas accedentem aut per littus obambulantem mulierem videret, ipsum exundis et spelunca lenigeressu tacitisque vestigiis desilire, et a tergo accedere, ac vi compressam mulier em ex insidiis adoriri, arreptamque sub undas deferre consuevisse. Quod quum apud loci incolas percrebuisset, diligentius monstrum ob servâsse, et quum diutule laqueos illi intendissent; haud multo post dolô captum et laqueis vinctum cepisse. Vide quoque Giraldum, Syntagm. 5. Scaligerum, Exercitat. 226. Eundemque fuse de Histor. Animal. l. 2. Damianum Goes in Olysipponis Enarr. ac Fortun. Licetum de Gemmis Annul. Schem. 10. quô puella a Tritone rapta Proponitur c. 61. et seqq. ubi ex Scaligero Tritonis Romae, inter coetera sepectacula, visi, formam sic describit: Capitis coma persimilis est palustri apio, tum colore, tum quod capillum omnino nullum ab aliis possis discernere, reliquum corpus squamâ inhorre scit minutâ, sed eâdem prope, quâ lima est, duritie. Branchias infrae aures habent, nares hominis, rictum oris latiorem et pantheraedentes: oculiglauci mihi visi sunt, manus etiam illis sunt digitique et ungues eâ formâ, quâ superiores conchyliorum testae: Pinnulae sub ventre et pectore pro pedibus, uti Delphini. Quod non male convenit cum Tritonis descriptione, apud Nonnum, Dionysiacor. l. 36.Τρίτων, δ᾿ ἐυρυγεύειος ἐβόμβεεν ἠθάδι κόχλῳ,Α᾿νδροφυὴς ἀτέλεςτος ἀπ᾿ ἰχθύος ἔγχλοος ἰχθύς.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.